LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 50

lat cicero phi014 perseus lat2

quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi vobiscum recordamini. meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces percrebruissent quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere; qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet; minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable