LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 57

lat cicero phi014 perseus lat2

respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere. cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est qui alienam potius iniuriam quam suam persequatur. de Postumi criminibus, de Servi adulescentis.

Provenance