LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 7

lat cicero phi014 perseus lat2

sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebat qui gravissime et acerbissime se ferre dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam Lucii Murenae contra se defendere. huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. abiit illud tempus; mutata ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem Murenae quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable