Passage
Cicero, Pro L. Murena 88
lat cicero phi014 perseus lat2
qua re quid invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur et vos videre et perspicere potestis. si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? an ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable