LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Murena 9

lat cicero phi014 perseus lat2

quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae infamia, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino. sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eius modi quam nec industrius quisquam nec misericors nec officiosus deserere possit. atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris causa cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable