LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Caelio 10

lat cicero phi024 perseus lat2

nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe ab ista suspicione abhorrere debet. hoc enim adulescente scitis consulatum mecum petisse Catilinam. ad quem si accessit aut si a me discessit umquam — quamquam multi boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt — tum existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris fuisse. at enim postea scimus et vidimus esse hunc in illius etiam amicis. quis negat? sed ego illud tempus aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem libidine infestum est, id hoc loco defendo. fuit adsiduus mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum praetor ille obtinebat. secutus est tum annus, causam de pecuniis repetundis Catilina dixit. mecum erat hic; illi ne advocatus quidem venit umquam. deinceps fuit annus quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. numquam ad illum accessit, a me numquam recessit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable