LOGOI

Cicero

Pro M. Caelio

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • itaque a maledictis impudicitiae ad coniurationis invidiam oratio est vestra delapsa. posuistis enim, atque id tamen titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio. qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa de re minime dubia loquor; hoc tamen dico. non modo si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam suam potissimum commendare voluisset.

    Cicero, Pro M. Caelio 15
  • sed intellegis pro tua praestanti prudentia, Gnaei Domiti, cum hac sola rem esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit, petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M. Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus? quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem volui dicere; semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar quam me mea fides et causa ipsa coget: nec enim muliebris umquam inimicitias mihi gerendas putavi, praesertim cum ea quam omnes semper amicam omnium potius quam cuiusquam inimicam putaverunt.

    Cicero, Pro M. Caelio 32
  • reprehendistis a patre quod semigrarit. quod quidem in hac aetate minime reprendendum est. qui cum et ex publica causa iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio non magno domum. quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, Marcus Crassus, cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante dixit:

    Cicero, Pro M. Caelio 18.p1
  • ac prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere. neque vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse Caelium dixit. fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis id forte nesciat timere videantur!

    Cicero, Pro M. Caelio 26
  • hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. audita et percelebrata sermonibus res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem non est factum — quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam inverecundo. sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur.

    Cicero, Pro M. Caelio 69
  • qua re, si cui nimium effervisse videtur huius vel in suscipiendis vel in gerendis inimicitiis vis, ferocitas, pertinacia, si quem etiam minimorum horum aliquid offendit, si purpurae genus, si amicorum catervae, si splendor, si nitor, iam ista deferverint, iam aetas omnia, iam res, iam dies mitigarit.

    Cicero, Pro M. Caelio 77.p1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.