LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Caelio 69

lat cicero phi024 perseus lat2

hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. audita et percelebrata sermonibus res est. percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem non est factum — quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam inverecundo. sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur.

Provenance