Passage
Cicero, Pro M. Caelio 21
lat cicero phi024 perseus lat2
neque ego id dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi Marcum Caelium, ideo vobis quoque causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. iam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis. ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable