Passage
Cicero, Pro M. Caelio 65
lat cicero phi024 perseus lat2
potueruntne magis tempore prosilire quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? quae cum iam erat tradita servis, si evasissent subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? primum ad se vocarent maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent videre. tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. mimi ergo iam exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein scabilla concrepant, aulaeum tollitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable