LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Caelio 17

lat cicero phi024 perseus lat2

nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas qui in patris potestate est nullas conficit. versuram numquam omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis habitare. nunc demum intellego Publii Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius mendacium vestrum accommodavistis.

Provenance