Passage
Cicero, Pro M. Caelio 23
lat cicero phi024 perseus lat2
itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a Marco Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae . vellem dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, Publius Asicius, iudicio est liberatus. quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti verum etiam a conscientiae suspicione afuit? et, si Asicio causa plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable