LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Caelio 24

lat cicero phi024 perseus lat2

at praevaricatione est Asicius liberatus. perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi autem sit, a sua putat esse seiunctam. neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de Marco Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable