Passage
Cicero, Pro M. Caelio 64
lat cicero phi024 perseus lat2
velut haec tota fabella veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! quid enim? isti tot viri — nam necesse est fuisse non paucos ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior — cur Licinium de manibus amiserunt? qui minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? erant enim illi positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum provincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. fuerant ad hoc rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable