Passage
Cicero, Pro M. Caelio 71
lat cicero phi024 perseus lat2
atque hoc etiam loco Marci Camurti et C. Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne dicam an impudentiam singularem? audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis excitare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate? quo enim illi crimine peccatoque perierunt? nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario sunt stupro persecuti. ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria fabula referretur, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi viderentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable