Passage
Cicero, Pro M. Caelio 75
lat cicero phi024 perseus lat2
in hoc flexu quasi aetatis — nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra — fama adulescentis paululum haesit ad metas notitia nova eius mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt universae. qua ex vita vel dicam quo ex sermone — nequaquam enim tantum erat quantum homines loquebantur — verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.