LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Caelio 76

lat cicero phi024 perseus lat2

atque ut iste interpositus sermo deliciarum desidiaeque moreretur — fecit me invito me hercule et multum repugnante me, sed tamen fecit — nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat; nemini nostrum obtemperat, est violentior quam vellem. sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem; de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam; quae studia in his iam aetatibus nostris contractiora esse debent, in adulescentia vero tamquam in herbis significant quae virtutis maturitas et quantae fruges industriae sint futurae. etenim semper magno ingenio adulescentes refrenandi potius a gloria quam incitandi fuerunt; amputanda plura sunt illi aetati, si quidem efflorescit ingeni laudibus, quam inserenda.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable