LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 21

lat cicero phi026 perseus lat2

tulit apud maiores nostros legem C. Furius de testamentis, tulit Q. Voconius de mulierum hereditatibus; innumerabiles aliae leges de civili iure sunt latae; quas Latini voluerunt, adsciverunt; ipsa denique Iulia, qua lege civitas est sociis et Latinis data, qui fundi populi facti non essent civitatem non haberent. in quo magna contentio Heracliensium et Neapolitanorum fuit, cum magna pars in iis civitatibus foederis sui libertatem civitati anteferret. postremo haec vis est istius et iuris et verbi, ut fundi populi beneficio nostro, non suo iure fiant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable