LOGOI

Cicero

Pro L. Cornelio Balbo

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • etenim quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum, Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere. Vbi est igitur in foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? nusquam. ac sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem donandi dederat, sustulisset. exceptum, inquit, est foedus, Si qvid sacrosanctvm est. ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio publico reppulerunt.

    Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 32
  • quid fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid sacrosanctum exceptum videretur? primum enim sacrosanctum esse nihil potest nisi quod populus plebesve sanxit; deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso aut obtestatione et consecratione legis aut poenae, cum caput eius qui contra fecerit consecratur. quid habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam esse dico. de quibus igitur etiam si latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis Si qvid sacrosanctvm est exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?

    Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 33
  • ac ne ipsi Gaditani arbitrentur, quamquam nullo incommodo adficiantur, si liceat eorum civis virtutis causa in nostram civitatem venire, tamen hoc ipso inferius esse suum foedus quam ceterorum, consolabor et hos praesentis, viros optimos, et illam fidelissimam atque amicissimam nobis civitatem, simul et vos non ignorantis, iudices, admonebo, quo de iure hoc iudicium constitutum sit, de eo numquam omnino esse dubitatum.

    Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 44
  • etenim quis est tam demens quin sentiat ius hoc Gaditanis esse retinendum, ne saeptum sit iis iter in perpetuum ad hoc amplissimum praemium civitatis, et magno opere iis esse laetandum huius L. Corneli benivolentiam erga suos remanere Gadibus, gratiam et facultatem commendandi in hac civitate versari? quis est enim nostrum cui non illa civitas sit huius studio, cura, diligentia commendatior? omitto quantis ornamentis populum istum C. Caesar, cum esset in Hispania praetor, adfecerit, controversias sedarit, iura ipsorum permissu statuerit, inveteratam quandam barbariam ex Gaditanorum moribus disciplinaque delerit, summa in eam civitatem huius rogatu studia et beneficia contulerit. multa praetereo quae cotidie labore huius et studio aut omnino aut certe facilius consequantur. itaque et adsunt principes civitatis et defendunt amore ut suum civem, testimonio ut nostrum, officio ut ex nobilissimo civi sanctissimum hospitem, studio ut diligentissimum defensorem commodorum suorum.

    Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 43
  • testantur et mortuos nostros imperatores, quorum vivit immortalis memoria et gloria, Scipiones, Brutos, Horatios, Cassios, Metellos, et hunc praesentem Cn. Pompeium, quem procul ab illorum moenibus acre et magnum bellum gerentem commeatu pecuniaque iuverunt, et hoc tempore ipsum populum Romanum, quem in caritate annonae, ut saepe ante fecerant, frumento suppeditato levarunt, se hoc ius esse velle, ut sibi et liberis, si qui eximia virtute fuerit, sit in nostris castris, sit in imperatorum praetoriis, sit denique inter signa atque in acie locus, sit his gradibus ascensus etiam ad civitatem.

    Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 40
  • voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. dolorem alii, nos luctum maeroremque suscepimus. cur ea quae mutare non possumus convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novo: idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non censuit. harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae convenire. non idem aliis videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. reprendo neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum ex rei publicae tempestate moderari.

    Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 61

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.