LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 61

lat cicero phi026 perseus lat2

voluimus quaedam, contendimus, experti sumus: obtenta non sunt. dolorem alii, nos luctum maeroremque suscepimus. cur ea quae mutare non possumus convellere malumus quam tueri? C. Caesarem senatus et genere supplicationum amplissimo ornavit et numero dierum novo: idem in angustiis aerari victorem exercitum stipendio adfecit, imperatori decem legatos decrevit, lege Sempronia succedendum non censuit. harum ego sententiarum et princeps et auctor fui, neque me dissensioni meae pristinae putavi potius adsentiri quam praesentibus rei publicae temporibus et concordiae convenire. non idem aliis videtur: sunt fortasse in sententia firmiores. reprendo neminem, sed adsentior non omnibus; neque esse inconstantis puto sententiam tamquam aliquod navigium atque cursum ex rei publicae tempestate moderari.

Provenance