Passage
Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 37
lat cicero phi026 perseus lat2
et simul absurda res est caveri foedere ut maiestatem populi Romani communiter conservent, id est ut populus Romanus suam maiestatem esse salvam velit. quod si iam ita esset, ut esse non potest, tamen de nostra maiestate, nihil de illorum caveretur. potestne igitur nostra maiestas a Gaditanis benigne conservari, si ad eam retinendam Gaditanos praemiis elicere non possumus? potest esse ulla denique maiestas, si impedimur quo minus per populum Romanum beneficiorum virtutis causa tribuendorum potestatem imperatoribus nostris deferamus?