LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 35

lat cicero phi026 perseus lat2

ita Gaditana civitas, quod beneficiis suis erga rem publicam nostram consequi potuit, quod imperatorum testimoniis, quod vetustate, quod Q. Catuli, summi viri, auctoritate, quod iudicio senatus, quod foedere, consecuta est; quod publica religione sanciri potuit, id abest; populus enim se nusquam obligavit. neque ideo est Gaditanorum causa deterior; gravissimis enim et plurimis rebus est fulta. sed isti disputationi hic certe nihil est loci; sacrosanctum enim nihil potest esse nisi quod per populum plebemve sanctum est. quod si hoc foedus, quod populus Romanus auctore senatu, commendatione et iudicio vetustatis, voluntate et sententiis suis comprobat, idem suffragiis comprobasset, quid erat cur ex ipso foedere Gaditanum in civitatem nostram recipi non liceret? nihil est enim aliud in foedere nisi ut pia et aeterna pax sit. quid id ad civitatem? adiunctum illud etiam est, quod non est in omnibus foederibus: Maiestatem popvli Romani comiter conservanto. id habet hanc vim, ut sit ille in foedere inferior.

Provenance