LOGOI

Passage

Cicero, Pro L. Cornelio Balbo 53

lat cicero phi026 perseus lat2

audebo etiam hoc contendere, numquam esse condemnatum quem constaret ab imperatore nostro civitate donatum. cognoscite nunc populi Romani iudicium multis rebus interpositum atque in maximis causis re ipsa atque usu comprobatum. Cum Latinis omnibus foedus esse ictum Sp. Cassio Postumo Cominio consulibus quis ignorat? quod quidem nuper in columna ahenea meminimus post rostra incisum et perscriptum fuisse. quo modo igitur L. Cossinius Tiburs, pater huius equitis Romani, optimi atque ornatissimi viri, damnato T. Caelio, quo modo ex eadem civitate T. Coponius, civis item summa virtute et dignitate,—nepotes T. et C. Coponios nostis,—damnato C. Masone civis Romanus est factus?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable