Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 103
lat cicero phi031 perseus lat2
quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? omnes mihi meisque redundant ex fonte illo dolores. quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus? nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus. nam qui possum putare me restitutum, si distrahor ab his per quos restitutus sum? Vtinam di immortales fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie— utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable