LOGOI

Cicero

Pro T. Annio Milone

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • quem ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit. at quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit?

    Cicero, Pro T. Annio Milone 45
  • mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent?

    Cicero, Pro T. Annio Milone 78.p1
  • etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse; cum praesertim in tali confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?

    Cicero, Pro T. Annio Milone 81
  • primum quaero qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset: omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? quaesierit sane—videte quid vobis largiar—servum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit. legite testimonia testium vestrorum. dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. dixit hoc item comes P. Clodi, C. Clodius.

    Cicero, Pro T. Annio Milone 46
  • at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. quid porro quaerendum est? factumne sit? at constat. A quo? at paret. vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit.

    Cicero, Pro T. Annio Milone 15
  • non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim appello et ea voce ut me exaudire possis —tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.

    Cicero, Pro T. Annio Milone 67

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.