LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 47

lat cicero phi031 perseus lat2

videte, iudices, quantae res his testimoniis sint confectae. primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio: quippe, si ille obvius ei futurus omnino non erat. deinde—non enim video cur non meum quoque agam negotium—scitis, iudices, fuisse qui in hac rogatione suadenda diceret Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius. me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant. iacent suis testibus qui Clodium negant eo die Romam, nisi de Cyro audisset, fuisse rediturum. respiravi, liberatus sum; non vereor ne, quod ne suspicari quidem potuerim, videar id cogitasse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable