LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 67

lat cicero phi031 perseus lat2

non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim appello et ea voce ut me exaudire possis —tuas, inquam, suspiciones perhorrescimus. si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.

Provenance