Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 46
lat cicero phi031 perseus lat2
primum quaero qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Vt enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. sed erant permulti alii ex quibus id facillime scire posset: omnes scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? quaesierit sane—videte quid vobis largiar—servum etiam, ut Q. Arrius, amicus meus, dixit, corruperit. legite testimonia testium vestrorum. dixit C. Causinius schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes Clodi, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. dixit hoc item comes P. Clodi, C. Clodius.