LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 81

lat cicero phi031 perseus lat2

etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri defensorem fuisse; cum praesertim in tali confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sin factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quam laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?

Provenance