LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 26

lat cicero phi031 perseus lat2

servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis. res erat minime obscura. etenim dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse. significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione; quin etiam M. Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo, respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum; quam vocem eius ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable