Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 75
lat cicero phi031 perseus lat2
quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam? quorum utrique mortem est minatus, nisi sibi hortorum possessione cessissent—; sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable