Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 15
lat cicero phi031 perseus lat2
at enim Cn. Pompeius rogatione sua et de re et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. quid ergo tulit? nempe ut quaereretur. quid porro quaerendum est? factumne sit? at constat. A quo? at paret. vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando spectare oporteret. nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable