Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 32
lat cicero phi031 perseus lat2
quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. itaque illud Cassianum cui bono fuerit in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil posset sed etiam ut eis consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable