Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 45
lat cicero phi031 perseus lat2
quem ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit. at quo die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendi; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit?