LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 3

lat cicero phi031 perseus lat2

quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, nec auxilium modo defensioni meae verum etiam silentium pollicentur. reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat. unum genus est adversum infestumque nobis eorum quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam contione incitati sunt ut vobis voce praeirent quid iudicaretis. quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit ut eum civem retineatis qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute neglexit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable