LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 30

lat cicero phi031 perseus lat2

haec sicuti exposui ita gesta sunt, iudices: insidiator superatus est, vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. nihil dico quid res publica consecuta sit, nihil quid vos, nihil quid omnes boni: nihil sane id prosit Miloni, qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. si id iure fieri non potuit, nihil habeo quod defendam. sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable