Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 36
lat cicero phi031 perseus lat2
reliquum est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo. quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui, non servos, non arma, non vim? quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. servorum et egentium civium et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.