Passage
Cicero, Pro T. Annio Milone 48
lat cicero phi031 perseus lat2
nunc persequar cetera; nam occurrit illud: igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus. si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset. video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una fui; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?