LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 56

lat cicero phi031 perseus lat2

nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illum ut non satis fere esset paratus. semper ipse et quantum interesset P. Clodii se interire et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebat. adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eis poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable