LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 76

lat cicero phi031 perseus lat2

quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iam obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? imperium ille si nactus esset, omitto socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias: pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. fingi haec putatis quae patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable