LOGOI

Passage

Cicero, Pro T. Annio Milone 95

lat cicero phi031 perseus lat2

nec vero haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis. negat enim se, negat ingratis civibus fecisse quae fecerit, timidis et omnia pericula circumspicientibus non negat. plebem et infimam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam quo tutior esset vestra vita suam se fecisse commemorat, ut non modo virtute flecteret sed etiam tribus suis patrimoniis deleniret, nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non conciliarit meritis in rem publicam singularibus. senatus erga se benevolentiam temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna ceperit, secum se ablaturum esse dicit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable