LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 25

lat cicero phi038 perseus lat1

C. Actio igitur sequitur, ut opinor. P. Est ita: quae quidem oratori et cum rerum et cum verborum momentis commutanda maxime est. Facit enim et dilucidam orationem et inlustrem et probabilem et suavem non verbis, sed varietate vocis motu corporis vultu, quae plurimum valebunt, si cum orationis genere consentient et eius vim ac varietatem subsequentur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable