Passage
Cicero, De Partitione Oratoria 64
lat cicero phi038 perseus lat1
rursus autem ex cognitionis consultatione, ubi sit necne sit aut fuerit futurumve sit quaeritur, unum genus est quaestionis, possitne aliquid effici, ut cum quaeritur ecquisnam perfecte sapiens esse possit; alterum, quem ad modum quidque fiat, ut quonam pacto virtus pariatur, naturane an ratione an usu ? Cuius generis omnes sunt in quibus, ut in obscuris naturalibusque quaestionibus, causae rationesque rerum explicantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable