LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 69

lat cicero phi038 perseus lat1

P. Admodum. Et earum quidem forma duplex est: quarum altera delectationem sectatur aurium, altera, ius ut obtineat probet efficiat quod agit, unde omnis est suscepta contentio. Itaque illud superius exornatio dicitur: quod cum latum genus esse potest saneque varium, unum ex eo deligimus, quod ad laudandos claros viros suscipimus et ad improbos vituperandos. Genus enim nullum est orationis quod aut uberius ad dicendum aut utilius civitatibus esse possit aut in quo magis orator in cognitione virtutum vitiorumque versetur. Reliquum autem genus causarum aut in provisione posteri temporis aut in praeteriti disceptatione versatur; quorum alterum deliberationis est alterum iudici.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable