LOGOI

Passage

Cicero, De Partitione Oratoria 74

lat cicero phi038 perseus lat1

sed quoniam tribus in generibus bona malave versantur, prima sint externa, quae ducantur a genere; quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tacto, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum. Postea de corporis bonis; in quibus, quod quasi virtutem maxime significat, facillime forma laudatur.

Provenance