Passage
Cicero, De Partitione Oratoria 9
lat cicero phi038 perseus lat1
C. Quid sequitur igitur? P. Cum inveneris, conlocare; cuius in infinita quaestione ordo idem fere quem exposui locorum; in definita autem adhibenda sunt illa etiam quae ad motus animorum pertinent. C. Quo modo igitur ista explicas? P. Habeo communia praecepta fidem faciendi et commovendi. Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum—tot sunt enim genera, partes plures generum singulorum—omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis. Nam est in proposito finis fides, in causa fides et motus. Qua re cum de causa dixero, in quo inest propositum, de utroque dixero. C. Quid habes igitur de causa dicere? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable