Passage
Cicero, Topica 14
lat cicero phi042 perseus lat1
a forma generis, quam interdum, quo planius accipiatur, partem licet nominare hoc modo: Si ita Fabiae pecunia legata est a viro, si ei viro materfamilias esset; si ea in manum non convenerat, nihil debetur. Genus enim est uxor; eius duae formae: una matrumfamilias, altera earum, quae tantum modo uxores habentur. Qua in parte cum fuerit Fabia, legatum non videtur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable