Passage
Cicero, Topica 35
lat cicero phi042 perseus lat1
Multa etiam ex notatione sumuntur.. Ea est autem, cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci e)tumologi/an appellant, id est verbum ex verbo veriloquium; nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae. Itaque hoc quidem Aristoteles su/mbolon appellat, quod Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur, minus laborandum est de nomine. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable