LOGOI

Passage

Cicero, Topica 95

lat cicero phi042 perseus lat1

sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci krino/menon vocant, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR vocari. Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae disceptationes.

Provenance