LOGOI

Passage

Cicero, Lucullus 1

lat cicero phi046 perseus lat1

Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, tum omnis liberalis et digna homine nobili ab eo percepta doctrina quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino rebus urbanis. ut enim admodum adulescens cum fratre pari pietate et industria praedito paternas inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent. post ad Mithridaticum bellum missus a senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable